Благотворительность
Поучительные слова, мысли, стихотворения и др. творения
Целиком
Aa
На страничку книги
Поучительные слова, мысли, стихотворения и др. творения

11. Речь Польскому Королю Станиславу Августу

В защищение Православной Веры, произнесенная в Варшаве Июля 28, 1765 года.

Латинский текст с переводом[173]на Русский язык..

SERENISSIME REX!

domini clementissime!

Vinctus catenis gentium Doctor Paulus, beatum se praedicavit, quod Regem Agrippam, rerum scilicet suarum non ignarum judicem nactus fuerit. О quanto nos, qui injectas conscientiis nostris catenas longa annorum serie cogimur trahere, beatiores nunc praedicari oportet, quod Te Regem et summum Arbitrum, non modo scientia rerum omnium, adeoque et nostrarum, sed et virtotum quovis genere instructissimum nacti sumus!

Non est hic opus prolixa oratione, qua nos purgemus, indignosque, qui talia patiamur, demonstremus. Non enim Te latet, Rex Serenissime, ut majores nostros, ita nos quoque posteros, adversus dulcissimam Patriam, adversus Augustissimos Reges criminis nihil unquam admisisse, imo fidelitatem utrique. Corpori et Capiti pretiosissimo vel sanguinis pignore contestari, exemplo majorum nostrorum, expediti sumus.

Unicuip, quod nobis crimini vertitur, est Religio nostra; atque haec ipsa quoque num captiva duci meruerit, Tuae Majestati planum est. Christiana est, cum Romano-Catholica in iis, quae salutis fundamentum, imo et medium concernunt, optime cohaeret: in quibus discedit, sunt vel adiaphora, vel hominum placita. Neque in his discederet, nisi concientiae ductum sequeretur. Et tamen levis haec et Christiana charitate facile supplenda fissura, miserabile dictu, quam horrendam prodigiosamque unius et insutilis illius tunicae Christi fecit dilacerationem!

Christiani a Christianis premimur, et fideles a fidelibus plus quam infideles divexamur. Occluduntur nobis Ecclesiae, ubi Christus continuo laudatur: patent autem et immunes sunt Judaeorum synagogae, ubi Christus continuò despuitur. Quod placitis hominum aeternam Dei legem interpretari, et terram coelo miscere non audemus, schismatici, haeretici, apostatae audimus. Quod conscientiae in os obloqui exhorremus, carceribus, virgis, ferro ignique adjudicamur.

Si talia profectò meruimus, cur Casimirus Magnus, Poloniae Rex ille gloriosissimus, adjuncta Russiâ Poloniae, etiam Religionem Graeco-Russicam Romano-Calholicae adjunxit, non ut servam Dominae, sed ut liberam et sociam, iisdem juribus et communibus utrique praerogativis gaudentem? Cur zelosissimus ille Rex Jagello, latâ in haereticos, e Bohemia provolantes, rigida lege. Religioni nostrae labem haereseos minime adspersit? Cur sanctae illjus radicis novissima propago Sigismundus Augustus privilegiis suis, velut solis radiis vividissime depinxit, Religionem nostram nemini vel ad summas dignitates obsepire viam? Cur illustrissimus ejusdem saесиli Senatus una cum suis antesignanis, Episcopis Romano-Catholicis, viris et prudentia et pietate ornatissimis, eadem privilegia suis suffragiis, sine ulla mutatione, hoc est integerrime adprobarunt? Cur denique antiquior nobilissimus Equestris ordo, cui pro zelo Religionis, gladios ad lectionem Evangelii stringere moris erat, non eosdem gladios jugulo nostro, si quid nos adversus Evangelicam doctrinam sentire censeret, adegit?

Haec et talia plura innocentiae nostrae antiqua indicia scis exacte. Rex Serenissime! Proinde vel sola Tua haec scientia nos nostram causam desperare haud permittit: chorus veró ille virtutum, qui Te circumstat, etiam bene sperare jubet.

Est apud Te pro fide Romano-Catholica zelus, sed ille oculatus et plus quam lyncaeus: est studium propagandae Religionis, sed mediis Apostolicis: est fervor defendendi dogmata, sed non perinde placita humana: est exemplaris pietas, sed quae non favet hypocrysi, neque sacrilego quaestui: est singularis in socios fidei amor, sed qui communi in omnes Tuos subditos clementiae permistus, sapientiàque ac justitiâ bellissime temperatus.

Excordes itaque nos esse oportet, si vel cogitatione conciperemus, Te tantum Regem, probitatis omnis ac sapientiae praesidium, Regi Agrippae concessurum, Regi, inquam, a virtutibus alienissimo, qui tamen Paulum calculô suó liberandum pronuntiavit; imo cum Agripda Rex superiorem habuit Caesarem, Tu nobis et Rex et Caesar a Deo constitutus: plane confidimus, Te pro summa Tua authoritate, pro nobis, conscientiisque nostris, in pristinam libertatem restituendis, clementissime pronuntiaturum.

Quòd, dum provoluti ad Tuas plantas, enixè oramus, oramus etiam Regem Regum, ut regnum hoc gloriosissimum, quod non nisi lectissimo, hoc est omnium optimo confertur, stabiliat in manu Tua quam diutissime, faciatque, ut quemadmodum omne Praedecessores Tuos Reges Poloniae, unanimitate latorum pro Te votorum superâsti, ita Eosdem prosperitate, rerum gerendarum magnitudine, vitae que Tuae diuturnitate superes.–

Caeterum, causam nostram commendat Tuae Regiae Majestati Serenissima totius Russiae Imperatrix, ut singularis Religionis nostrae Patrona, per Literas Suae Ciesareae Majestatis augustissimas, quas Tuae Regiae Majestati supplex offero.